[274] EPISTOLA LXXIV. Clarissimo Viro D. THEODORO CANTERO, Patricio & Senatori Ultrajectensi, amico summopere colendo. Ultrajectum. S. Theosophiae octo qui citantur libri, non pervenerunt ad nos integri, sed tantum •εκλογαι• quaedam ante aliquot annorum hecatontadas a nescio quo excerptae, & a IOANNE PISTORIO per IOANNEM IACOBUM BEURERUM utriusque linguae Professorem in Friburgensi Academia, nobis e vetere libro Ms. communicatae, e quibus etiam in Maximi Planudis •εκλογαις• quaedam etiam in nostra bibliotheca hic inveni. Collegit autem ille Theosophiae auctor ea potissimum oracula, quae ad Christianam Religionem confirmandam a Gentilium numinibus edita perhibentur. Libellus erit paucorum foliorum. Etymologicum Ms. iam aliquot annos ab H. STEPHANO magistro meo petii, qui cum diutius me suspenderit, arripui quae potui auxilia, eos scilicet qui exstant Graecos lexicographos, Hesychium, Suidam, Eustathium, Stephani thesaurum; nonnunquam & veterum auctorum scholia, & si qui praeterea juvare posse viderentur. A quibus sicubi destituerer, ad divinationes confugiendum fuit, in Notarum libello seorsum expositas. Textus quod superest intra sex hebdomadas, ut spero, absolvetur: Annotationes & indices exinde ad mercatum autumnalem se extendent. Seorsum deinde succedet tomus alter; in quo libri de Dialectis, Attici lexicographi, Harpocration; si DEUS institutum prosperaverit. Resalutat te MELISSUS, FREHERUS, OBSOPAEUS; COMMELINUS fortasse coram. Vale, Clarissime CANTERE, nosque amare perge. Heidelb. XXX. Maji. MDXCIV. F. SYLBURGIUS. |